Factum est autem post biennium, ut ascenderet Absalon ad tondendas oves, et ait ad regem: Veniat, oro, rex cum servis suis ad convivium pueri sui. Cumque abnuisset rex, ne gravaret eum, ait Absalon: Veniat saltem obsecro Amnon frater meus, et filii regis cum eo. Et abierunt cum Absalon. Cumque recumberent pueri Absalon, ex praecepto ejus interfecerunt Amnon temulentum. Et ascendentes filii regis mulas suas fugerunt, et pervenit fama ad David dicens: Percussit Absalon omnes filios regis, et scidit rex vestimenta sua, et cecidit super terram. Jonadab autem quem veritas non latebat, ait ad regem: Ne timeat dominus meus, quoniam Amnon solus mortuus est, quem oderat Absalon a die qua oppressit sororem suam. Et ecce apparuerunt filii regis, et fleverunt cum rege planctu magno nimis. Porro Absalon fugiens, abiit ad Tholomai avum suum regem Gessur, et fuit cum eo tribus annis. Rex autem consolatus super Amnon interitu, cessavit, velle persequi Absalon, quia sciebat eum esse flagitiosum, et dignum morte. Quod intelligens Joab, qui diligebat Absalon, misit ad regem mulierem sapientem de Thecua, quae putatur fuisse proavia Amos prophetae, et posuit Joab verba sua in ore ejus. Cumque ingressa fuisset mulier ad regem, adoravit, dicens: Serva me, rex, mortuus est vir meus, et erant mihi duo filii, et interfecit alter alterum in agro, et consurgit universa cognatio adversus occisorem, quaerentes animam illius pro anima occisi, et quaerunt exstinguere scintillam meam super terram. Haec mulier posuit se in persona David, et filios suos in persona Amnon et Absalon et cognationem suam in persona aliorum filiorum David, et ait David ad eam: Vade in pace, ego videbo pro te. Quod cum non sufficeret mulieri, ait ad regem: In me sit, domine, haec iniquitas, et in domum patris mei: Rex autem sit innocens. Quasi dicat: Si putas iniquum parcere occisori, mihi imputetur, et domui meae. Cumque iterasset rex promissionem, nec sufficeret mulieri, instantius rogabat regem. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. Tunc exponens ei mulier similitudinem, ait: Reducat ergo dominus meus abjectum suum. Non enim vult animam perire Deus, et omnes dilabimur tanquam aquae, quae non revertentur. Quasi dicat: Mortuum filium non potes revocare ad vitam. Melius est ut revoces viventem, quam alterum vindicando, utrumque perdas. Et ait rex: Nunquid manus Joab tecum est in istis? Quae respondit: Ipse imposuit verba haec in ore meo, ut verterem similitudinem sermonis hujus. Et ait rex ad Joab: Revoca puerum Absalon. Cumque reduxisset Absalon in Jerusalem, ait rex: Non videat faciem meam, donec vocem eum, ne eo viso reviviscat in me dolor filii. Et mansit Absalon in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. Porro Absalon erat decorus nimis, cujus caesaries, secundum Josephum tanta erat, ut vix novem diebus tonderi potuisset. Quam semel in anno tonsam, ponderabat ducentis siclis. Forte hujus ponderis erat tonsura ejus. Vel hoc pretio emebant eam mulieres, ut subornarent crines suos. Natique sunt Absalon filii tres, et filia una nomine Thamar, misitque saepius ad Joab, ut intercederet pro eo ad regem Qui noluit venire ad eum. Misitque Absalon servos suos, ut incenderent segetes agri Joab. Quo facto Joab venit ad eum dicens: Quid fecerunt servi tui? Qui respondit. Aliter habere te non poterant. Obsecro, intra ad regem, ut videam faciem ejus, alioquin interficiat me. Et ingresso Joab ad regem vocatus est Absalon, et osculatus est rex eum.